monumenta.ch > Plinius > sectio 84

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 28, 84
{XXIII} inter omnes vero convenit, si aqua potusque formidetur a morsu canis, supposita tantum calici lacinia tali statim metum eum discuti, videlicet praevalente sympathia illa Graecorum, cum rabiem canum eius sanguinis gustatu incipere dixerimus. cinere eo iumentorum omnia ulcera sanari certum est addita caminorum farina et cera, maculas autem e veste eas non nisi eiusdem urina ablui,